Signum Magnum

Signum magnum
Appáruit in caelo
Múlier amícta sole
Et luna sub pédibus ejus
Et in cápite ejus
Coróna stellárum duódecim
Cantáte dómino cánticum novum
Quia mirabília fecit
Gloria pátri, et filio, et spirítui sáncto
Sicut érat in princípio, et nunc, et semper
Et in saécula saeculórum, amen