Miserere Mei (Psalm 50/51)

Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam
amplius lava me ab iniustitia mea
et a delicto meo munda me
quoniam iniquitatem meam ego agnosco
et delictum meum coram me est semper
tibi soli peccavi et malum coram te feci
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas dum iudicaris
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum
et in delictis peperit me mater mea
ecce enim veritatem dilexisti
incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
asparges me hysopo et mundabor
lavabis me et super nivem dealbabor
auditui meo dabis gaudium et laetitiam
et exultabunt ossa humiliata
averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele
cor mundum crea in me Deus
et spiritum rectum innova in visceribus meis
ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu principali confirma me
doceam iniquos vias tuas
et impii ad te convertentur
libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae
et exultavit lingua mea iustitiam tuam
Domine labia mea aperies
et os meum adnuntiabit laudem tuam
quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique
holocaustis non delectaberis
sacrificium Deo spiritus contribulatus
cor contritum et humiliatum Deus non spernit
benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion
ut aedificentur muri Hierusalem
tunc acceptabis sacrificium iustitiae
oblationes et holocausta
tunc inponam super altare tuum vitulos.