Credo (Lux Et Origo)

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem,
factorem cæli et terræ,
visibilium omnium et invisibilium;
et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia sæcula,
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum;
consubstantialem Patri;
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis,
et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est;
crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est;
et resurrexit tertia die secundum scripturas,
et ascendit in cælum,
sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis;
et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem,
qui ex Patre (Filioque) procedit;
qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur;
qui locutus est per Prophetas;
et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum,
et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi sæculi.
Amen.