Gloria (Missa Regia)

Gloria in excelsis Deo
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis
Laudamus te
Benedicimus te
Adoramus te
Glorificamus te
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam
Domine Deus, Rex caelestis
Deus Pater omnipotens
Domine Fili unigenite, Iesu Christe
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus
Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris
Amen