Rorate Caeli

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum

Ne irascaris Domine,
Ne ultra memineris iniquitatis:
Ecce civitas Sancti facta est deserta:
Sion deserta facta est:
Jerusalem desolata est:
Domus sanctificationis tuae
Et gloriae tuae,
Ubi laudaverunt te patres nostri.

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum

Peccavimus, et facti sumus
Tamquam immundus nos,
Et cecidimus quasi folium universi:
Et iniquitates nostrae
Quasi ventus abstulerunt nos:
Abscondisti faciem tuam a nobis,
Et allisisti nos
In manu iniquitatis nostrae.

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum

Vide Domine afflictionem populi tui,
Et mitte quem missurus es:
Emitte Agnum dominatorem terrae,
De Petra deserti
Ad montem filiae Sion:
Ut auferat ipse
Jugum captivitatis nostrae.

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum

Consolamini, consolamini, popule meus:
Cito veniet salus tua:
Quare maerore consumeris,
Quia innovavit te dolor?
Salvabo te, noli timere,
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
Sanctus Israel, Redemptor tuus.

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum